CATIPANUS seu CATAPANUS

CATIPANUS seu CATAPANUS
CATIPANUS seu CATAPANUS
apud Guil. Apulum de Gestis Normannorum, l. 1.
Turnicii tandem rumor pervenit ad aures,
Qui Catapan fuerat Graecorum missus ab Urbe,
Cui constantinus nomen dedit.
Infra,
Partibus Ausoniis Gallorum terror habetur,
Ex qua Normannos Catapan abscedere fecit.
apud Leonem porro Ostiensem, l. 2. c. 68. Lupum Protospatham, Anonymum Barensem, in Vita S. Vitalis Siculi, Ughellum Ital. sacr. Tom. IV. passim, idem quod Capitaneus est, Praeses, Praefectus provinciae seu civitatis; apud Byzantinos inprimis seu Graecos, ut infra videbimus. Hodieque Neapoli Catapanus vocatur publicus Minister, annonae, ponderibus mensurisque praefectus. praesertim vero sic dicti sunt, qui in Italiam ab Imperatoribus Byzantinis mittebantur, provincias ac urbes sui Imperii ibi administraturi, unde Italiae Catapanorum frequens mentio, apud Byzantinos atque adeo italicos medii aevi Scriptores. Leo
Ostiensis loc. cit. Alius in Apuliam Catapanus, nomine Ducliano, ab Imperatore dirigitur. Sic Romuald Salernitanus Archiep. in Chronico MS. A. C. 1013. Bugianum quendam, qui Βοιωάννης Scylitzaedicitur, a Graecorum Imperatore in Italiem missum, cum Catipani dignitate, in Apulia plures urbes condidisse, ipsamque regionem Catipantam (quae cadem est cum hodierna Capitanata) appellâsse, refert. Et quidem, pulsis Italiae finibus Gotthis, sab Iustiniano demum missos esse Praefectos seu Στρατηγοὺς, qui provincias et urbes regerent, populosque in officio coutinerent, certum est. Quos inter primus exstitit Bellisarius, qui exactis Gothis Italiam aliquandiu gubernavit. Narses mox Eunuchus et Patricius, qui in Italiam Longobardos evocavit, aliique: quos excepêre postmodum Exarchi Ravennates. Hos sequuti sunt Catapani, qui Apuliam et Calabriam rexêre, postquam Longobardiâ aliisque Italiae provinciis Graeci pulsi sunt, cô ordine, qui infra subtexetur. Nomen quod attinet, Auctori Vitae Lietberti Episcopi Camerac. c. 41. Tom. IX. Sptcilegii Acheriani dictus est quasi κατα παντοκράτορα, h. e. post Imperatorem, seu qui vices illius exsequebatur, unde cum secundum dominum vocat. Guilielmo Apulo iuxta omnes, l. 2.
Cui Catapan facto cognomen erat Bugianus,
Quod Catapan Graect, nos iuxta dicimus omnes.
Quisquis apud Danaos vice fungitur huius honoris,
Dispositor populi, parat omne, quod expedit illi,
Et iuxta, quod cuique dari decet, omne ministrat.
Sed nugas has refellit, et Byzantinos vocem hanc formâsse ex κατεπάνω, quam quibusvis Capitaneis seu cuiuscumque ordinis viris primatibus tribuere soleaut, erudite ostendit Car. du Fresne Notis ad Alexiad. p. 275. e quo Catipanorum Apuliae Calabriaeque seriem hanc damus, in Glossario eius fusius memoratam.
Catipanorum Apuliae Calabriaeque series.
Stephanus cognomine Maxentius Cappadox, missus ad gubernandam Italiam seu Longobardiam, a Basilio Macedone, primus occurrit: cui, ob rem male gestam, pulso, successit. Nicephorus, cognomine Phocas. Gregorius Baiulus Imperialis Graecorum A. C. 875. Casanus seu Cassanus Patricius, A. C. 883. 884. Ioannicius Candidatus, Stratigo Augustalis, A. C. 884. Tradezi Straticus, A. C. 886. Theophylactus Stratigo, A. C. 887. Constantinus Patricius, qui et Trapezi seu ἐπὶ τῆς τραπέζης, Praefectus mensae Augustali, A. C. 887. 889. Symbaticus Protospathatius, qui et ςτρατηγὸς i. e. Dux Macedoniae, Thraciae, Cephaloniae atque Longobardiae. Beneventum cepit. A. C. 891. Georgius Patricius, cum Benevento praefuisset ann. 3. mens. 9. a Guidone Duce et Marchione una cum Graecis inde pulsus est. Huic successit Barsacius Patricius. Cosmas Anthius Protopatricius, Basilicus Protonotatius et Straticos Siciliae ac Longobardiae, A. C. 893. Melissenus seu Melisianus, Italiae Stratigus, A. C. 900. Nicolaus Patricius, cognomine Picyglus, A. C. 915. Ursileo, A. C. 921. Michael Schlavus, A. C. 926. Imogalaptus, A. C. 940. Platopodius, A. C. 947. Melissenus seu Malachianus, A. C. 955. Marianus Patricius, seu Marianus Anthypatus Imperialis Patricius et Stratigos, h. e. Dux Calabriae ac Longobardiae, A. C. 955. Nicephorus Magister A. C. 966. Hic primus Magistri dignitate insignis, Strategus seu Catapanus Italiae fuit. Passarus Protospatha A. C. 973. Zacharias A. C. 975. Porphyrius Protospatha A. C. 979. Calocyrus Delphinas Patricius, A. C. 982. et 983. Romanus Patricius, A. C. 985. Sergius Protospatha, a Barensibus occisus, A. C. 987 Nicolaus Κριτὴς, cognomine Calabritus, eôdem annô, Adralistum interfecit. Ioannes Patricius, qui et Ammiropolus. A. C. 989. Hic Leonem Icannatum, Nicolaum Critim et Porphyrium interfecit. Tubali, A. C. 990. Petrum Excubitum occidit. Macrotheodorus Excubitus, occisus a Maraldo, A. C. 997. Gregorius Trachanioti, Graecis Τραχανειώτης, A. C. 989. 1000. Melus Barensis, A. C. 998. Xiphias vel Xiphea Catepanus, A. C. 1006. 1007. pater Xiphiae, qui sub exitum Imperii Bulgaroctoni defecit. Curacas Patricius, A. C. 1008. 1010. Basilius Mesardonites, A. C. 1010. 1012. obiit 1017. Andronicus Turnices seu Turnicius, A. C. 1017. Basilius Bugianus seu Bagianus, Scylitzae Βοιωάννης, A. C. 1018. 1019. 1024. Abalantius Patricius, A. C. 1018. Safatius Κριτὴς A. C. 1023. Leo Potus A. C. 1027. Michael Protospatharius Criti, Κριτὴς τοῦ Βήλου καὶ Ι῾πποδρόμου descendit A. C. 1032. et adduxit Anatoliki ἐπὶ τῶν οἰκειακῶν Catapanum. Constantinus Protospatha, cognominc Opo. A. C.1033. cuius amore Zoe capta, apud Scylitzem. Leo Opus, A. C. 1037. Nicephorus, qui et Dokino, A. C. 1039. Michael, qui et Dokiano seu Duchiano, A. C. 1041. Exagusto, filius Bugiani praefati, A. C. 1042. Georgius Maniaces, a Michaele in Apuliam missus, A. C. 1043. ubi et purpuram induit. Pardus Patricius, cum Tubaki, Protospatha descendit, A. C. 1043. quô Imperator dici voluit. Constantinus Theodorocanus Proedrus, contra Maniacem in Italiam missus A. C. 1043. praefuit aliquandiu: fusus postea et captus a Nicephoro Bryennio, qui similiter Imperium arripuerat, apud Scylitzem, ubi et Georgii Theodorocani, Cycladum Praefecti,
mentio praeterea occurrit. Eustachius Palatinus A. C. 1045. 1046. Iohannes, qui et Raphael A. C. 1046. 1047. Argyrus Magister, Vestes et Dux Italiae A. C. 1051. Alexius, cognomine Charon. Trombus, A. C. 1058. Marules, A. C. 1061. Sirianus, A. C. 1062. Apochara, A. C. 1064. Curiacus A. C. 1066. Mabrix, qui et
Mabriaca A. C. 1066. Stephanus Patrianus A. C. 1071. quâ ferme tempestate exacti Calabriâ Apuliâque a Normannis Graeci sunt, sicque Catapanatus dignitas exstincta. Plura de his qui scire amat, adeat Lupum Protospatham, Erchempertum, Leonem Ostiensem, Leonem Gram. Zonaram, Scylitzem, Anonymum Barensem, Anonymum Salernitanum, Fragmentum Historiae Longobard. Ughellum Ital. sacr. Auctorem Vitae Nili Iun. Gail. Apulum, Romualdum Salernit. in Chron. MS. Nicephorum Bryennium, Octavium Bertrannum, Descript. Regni Neapolit. et qui hos laudat, Car. du Fresne in Famil. Byzant. Notis ad Annam Comnenam, Glossar. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”